Merito ergo etiam sancta Elizabeth erubescebat gratiam, etsi non agnosceret culpam. Nam etsi de viro conceperat (neque enim aliter de hominis ortu fas est credere), tamen partus sui erubescebat aetatem. Et rursus caruisse se gaudebat opprobrio; pudor est enim feminis nuptiarum praemia non habere, quibus haec sola est causa nubendi. Hoc igitur opprobrium consolatur sui pudore sublatum, eo pudore, ut dixi, quod pudebat eam propter aetatem (32, q. 2, c. Pudor. ). Unde intelligi potest quia iam non conveniebant inter se concubitu coniugali; neque enim ea quae senilem non erubesceret coitum, erubesceret partum; et tamen erubescit onus parentis, quamdiu nescit mysterium religionis.