TheoFonsAt the sources of the faith

Exposition of the Gospel of Luke

EXLU · Ambrose of Milan · 389 · EN · 1068 paragraphs · Psalms: Vulgate · la.wikisource.org ↗

Et quid mirum de hominibus, si pecudes quoque muto quodam opere loquuntur generandi sibi studium, non desiderium esse coeundi? Siquidem ubi semel gravem alvum sibi senserint et genitali arvo semen receptum, iam nec concubitu indulgent, nec lasciviam amantis, sed curam parentis assumunt. At vero homines nec conceptis, nec Deo parcunt: illos contaminant, hunc exasperant. Priusquam te inquit, formarem in utero, novi te: et in vulva matris sanctificavi te (Ierem. I, 5). Ad cohibendam petulantiam tuam, manus quasdam tui Auctoris in utero hominem formantis advertis. Ille operatur, et tu sacri uteri secretum incestas libidine? Vel pecudem imitare, vel Deum verere. Et quid de pecudibus loquor? Terra ipsa a generandi opere saepe requiescit: et si impatienti hominum studio iactis frequenter seminibus occupetur, impudentiam multat agricolae, et fecunditatem sterilitate commutat. Ita quidam in ipsis clementis, ac pecudibus ab usu non cessare generandi, naturae pudor est.