Sicut tradiderunt nobis, qui ab initio viderunt, et ministri fuerunt Verbi. Gemina virtus est in homine perfecto, ut et intentio sit, et actio. Utramque igitur virtutem sanctus Evangelista apostolis defert; non solum enim viderunt, sed etiam ministri, inquit, Verbi fuerunt. Intentio visionis, actionis est ministerium: finis autem intentionis est actio: principium actionis intentio. Atque ut proprio apostolorum utamur exemplo, intentio est, quod Petrus et Andraeas audita Domini voce dicentis: Faciam vos fieri piscatores hominum (Matth. IV, 19), sine ulla comperendinatione reliquerunt scalmum, Verbum secuti sunt. Sed non statim in intentione actio: nec ibi quidem adhuc actio, sed intentio ubi dicit Petrus: Domine, Quare non possum te sequi modo? Animam meam pro te ponam (Ioan. XIII, 37). Erat enim intentio passionis, sed nondum erat actio; licet in ieiuniis iam esset actio, esset in vigiliis, esset in contemptu corporalium voluptatum; haec enim est actio Christiani. Neque enim in omnibus rebus simul et intentio, et actio est: sed cum sit rei alterius actio, alterius adhuc intentio est. Nam et ipse Petrus cum multa apostolica virtute perpeti peregisset; postea tamen quando dixit ei Dominus: Tu me sequere (Ioan. XXI, 22), tulit crucem suam et secutus est Verbum, atque actionem subiit passionis. Sed fuerat in Petro, Andrea, Ioanne, et caeteris apostolis et intentionis, et actionis aequalitas. .