TheoFonsAt the sources of the faith

Exposition of the Gospel of Luke

EXLU · Ambrose of Milan · 389 · EN · 1068 paragraphs · Psalms: Vulgate · la.wikisource.org ↗

Quid est ergo Deum videre? Nolo me interroges, Evangelium interroga, ipsum Dominum interroga, immo docentem audi: Philippe, qui videt me, videt, et Patrem qui me misit. Quomodo tu dicis: Ostende nobis Patrem? Non credis quia ego in Patre, et Pater in me est (Ioan. XIV, 9 et 10)? Utique non corpus videtur in corpore, nec spiritus videtur in spiritu: sed solus ille Pater videtur in Filio, aut iste Filius videtur in Patre. Non enim dissimiles in dissimilibus videntur: sed ubi unitas operationis est atque virtutis, et Filius in Patre, et Pater videtur in Filio. Quae ego, inquit, opera facio, et ille facit (Ioan. V, 19). In operibus Patris Iesus videtur, in operibus Filii et Pater cernitur. Vidit Iesum qui Galilaeum illud mysterium (Ioan. II, 9), id est, ex aqua vinum factum vidit; quod nemo posset, nisi mundi Dominus elementa convertere. Video Iesum, quando lego quia caeco linivit oculos luto, et reddidit visum. Ipsum enim recognosco qui de luto finxit hominem, et ei vivendi spiritum, et videndi lumen infudit (Gen. II, 7). Video Iesum, quando peccata condonat; nemo enim potest peccata dimittere, nisi solus Deus (Marc. II, 6 et 7). Video Iesum, quando Lazarum suscitat: et non viderunt qui viderunt (Ioan. XI, 44). Video Iesum, video etiam Patrem, quando oculos ad coelum erigo, ad maria converto, ad terram retorqueo: Invisibilia enim eius, per ea quae perfecta sunt intellecta, conspiciuntur (Rom. I, 20).