TheoFonsAt the sources of the faith

Exposition of the Gospel of Luke

EXLU · Ambrose of Milan · 389 · EN · 1068 paragraphs · Psalms: Vulgate · la.wikisource.org ↗

Nunc quoniam tropaeum iam vidimus, currum suum triumphator ascendat: nec arborum truncis, aut quadriiugis plaustris manubias de mortali hoste quaesitas, sed patibulo triumphali suspendat captiva de saeculo spolia. Non hic revinctis post tergum brachiis gentes, nec excisarum urbium imagines cernimus, oppidorumque captorum simulacra, aut submissa captorum regum colla miramur, quales humanorum solent species esse triumphorum; nec victoriae terminos regionis fine distinctos: sed ovantes populos nationum, quaesitos non ad supplicium, sed ad praemium, reges liberis affectibus adorantes, voluntariis urbes studiis deditas, et in melius reformatas imagines oppidorum, quas non fucus expresserit, sed devotio coloraverit fidei: arma, victoriarumque iura toto orbe currentia, captivum principem mundi, et spiritualia nequitiae quae sunt in coelestibus, obedientia vocis humanae imperio, subditas dominationes variarumque virtutum species, non sericis, sed moribus emicantes. Fulget castitas, fides splendet, et induta mortis exuviis devotio fortitudinis iam resurgit. Unus Dei triumphus fecit omnes prope iam homines triumphare, crux Domini. .