Refert ergo considerare qualis ascendit. Nudum video: talis ergo ascendat qui saeculum vincere parat; ut saeculi adiumenta non quaerat. Victus est Adam qui vestimenta quaesivit: vicit ille qui tegumenta deposuit. Et talis ascendit quales nos auctore Deo, natura formavit: talis in paradiso primus homo habitavit, talis ad paradisum homo secundus intravit. Et ut non sibi soli, sed omnibus vinceret, manus extendit, quo omnia traheret ad se; ut nodo mortis exuta, iugo fidei suspensa, coelestibus ea quae prius erant terrena sociaret.