EXLU · Ambrose of Milan · 389 · EN · 1068 paragraphs · Psalms: Vulgate · la.wikisource.org ↗
10, 119
Ergo vestimenta divisa sunt Christi, vel gesta, vel gratia; quia tunica non potuit dividi, fides scilicet, quoniam non pro portione singulorum, sed pro iure communis est omnium; quod enim non dividitur, singulis manet integrum.