TheoFonsAt the sources of the faith

Exposition of the Gospel of Luke

EXLU · Ambrose of Milan · 389 · EN · 1068 paragraphs · Psalms: Vulgate · la.wikisource.org ↗

Et bene Desuper texta; sic enim texitur fides Christi, ut de divinis ad humana descendat; ex eo quod ante saecula ex Deo natus, posteriori tempore susceptionem carnis assumpserit. Significatur igitur nobis eo quod non debeat fides scindi, sed solida permanere. (Vers. 43.) Amen, amen dico tibi: Hodie mecum eris in paradiso. .