TheoFonsAt the sources of the faith

Exposition of the Gospel of Luke

EXLU · Ambrose of Milan · 389 · EN · 1068 paragraphs · Psalms: Vulgate · la.wikisource.org ↗

Pulcherrimum affectandae conversionis exemplum, quod tam cito latroni venia relaxatur, et uberior est gratia quam precatio; semper enim Dominus plus tribuit, quam rogatur. Ille enim rogabat ut memor esset sui Dominus, cum venisset in regnum suum: Dominus autem ait illi: Amen, amen dico tibi: Hodie mecum eris in paradiso (Matth. XXVII, 44). Vita est enim esse cum Christo; ideo ubi Christus, ibi vita, ibi regnum. Cito igitur ignoscit Dominus (Marc. XV, 32), quia cito ille convertitur.