TheoFonsAt the sources of the faith

Exposition of the Gospel of Luke

EXLU · Ambrose of Milan · 389 · EN · 1068 paragraphs · Psalms: Vulgate · la.wikisource.org ↗

(Vers. 40.) Quam exsecrabilis in facto iniquitas Iudaeorum, ut quasi latronem crucifigerent omnium redemptorem! Bonus tamen in mysterio latro, qui insidiatus est diabolo, ut vasa eius auferret. Mystice autem latrones duo duos populos peccatores significant per baptismum crucifigendos esse cum Christo: quorum dissensio diversitatem pariter credentium signat. Denique unus a sinistris, alter a dextris erat (Ioan. XIX, 30). Increpatio quoque futurum crucis scandalum etiam circa credentes revelat.