Et acetum offerebant Iudaei (Matth. XXVII, 48). Bene ad consummanda omnia et corruptio sinceritatis hauritur; ut omnia cruci quae vitiata fuerant, figerentur. Acetum itaque bibitur, vinum cum felle non bibitur (Ibid., 34); non quia fel, sed quia admixtae vino amaritudines recusantur. Nam amaritudines vitae nostrae pro corporis utique conditione suscepit. Denique ipse ait: Dederunt in escam meam fel, et in siti mea potaverunt me aceto (Psal. LXVIII, 22). Sed sinceritati non debuit amaritudo misceri; ut ostenderetur sine amaritudine immortalitas resurgentium futura: quae quoniam immortalitas in vase coacuerat humano, separatur in Christo. Ergo acetum bibitur, hoc est, vitium corruptae per Adam immortalitatis aboletur in calamo; ut de corpore absorberetur humano. Nos quoque vitia nostra per incuriam mentis corporisque concreta transfundamus in Christum: transfundamus per baptismum, ut crucifigamur in Christo: transfundamus per poenitentiam, ut ab illo nobis vini sanguinisque coelestis incorrupta sinceritas refundatur.