TheoFonsAt the sources of the faith

Exposition of the Gospel of Luke

EXLU · Ambrose of Milan · 389 · EN · 1068 paragraphs · Psalms: Vulgate · la.wikisource.org ↗

Et bene commendatur spiritus, qui reservatur; quod enim commendatur, utique non amittitur. Bonum ergo pignus est spiritus, bonum depositum. Unde et illic ait: O Timothee, bonum depositum custodi (II Tim. I, 14). Commendatur enim Patri spiritus; et ideo ait: Quoniam non derelinques in inferno animam meam (Psal. XV, 10). Vide autem magnum mysterium. Nunc commendat in manibus Patris spiritum suum, nunc in Patris gremio sedet; quia totum alius non capit Christum. Denique: Ego, inquit, in Patre, et Pater in me (Ioan. XIV, 10). Commendatur ergo Patri spiritus. Sed cum sit in superioribus, illuminat et inferna, ut universa redimantur; etenim Christus omnia, et in Christo omnia, licet in singulis Christus operetur (Coloss. III, 11). Caro moritur, ut resurgat: spiritus Patri commendatur, ut coelestia quoque ab iniquitatis vinculo solverentur, et pax fieret in coelo, quam terrena sequerentur. (Ibid.) Et hoc dicto, tradidit spiritum. .