TheoFonsAt the sources of the faith

Exposition of the Gospel of Luke

EXLU · Ambrose of Milan · 389 · EN · 1068 paragraphs · Psalms: Vulgate · la.wikisource.org ↗

Et bene tradidit, qui non invitus spiritum emisit. Denique Matthaeus ait: Emisit spiritum (Matth. XXVII, 50); quod enim emittitur, voluntarium est: quod amittitur, necessarium. Propterea addidit: Magna voce. In quo vel professio gloriosa usque ad mortem se pro nostris descendisse peccatis (ergo nec ego erubescam fateri quod Christus non erubuit voce magna profiteri), vel evidens manifestatio contestantis Dei secessionem divinitatis et corporis. Sic enim habes: Clamavit Iesus voce magna dicens: Deus, Deus meus, respice in me: quare me dereliquisti (Matth. XXVII, 46)? Clamavit homo divinitatis separatione moriturus. Nam cum divinitas mortis libera sit, utique mors esse non poterat, nisi vita discederet; quia vita divinitas est.