(Vers. 44-47.) Iam quae sequuntur, ostendunt quia propter impietatem hominum finis saeculi sit futurus. Itaque significatur per Domini passionem occasura praesentia, ut oriantur futura. Tenebrae igitur offusae sunt oculis perfidorum, ut fidei lumen resurgeret. Sol occidit sacrilegis, vel refugit; ut funesti spectaculum sceleris obumbraret. Petrae scissae sunt (Matth. XXVII, 51), ut per praerupta saxorum ostenderetur futurum, quoniam verbi vis peccatorum dura penetraret; quo facilius ex cavis petrarum illi venatores quos Hieremias praedixit (Ierem. XVI, 16), Domino venarentur. Monumentorum autem reseratio (Matth. XXVII, 52) quid aliud, nisi claustris mortis effractis, resurrectionem significat mortuorum, quorum in aspectu fides, in processu typus, quod in sanctam prodeundo civitatem, praesentium specie declarabant in illa Hierusalem quae in coelo est, futurum perenne diversorium resurgentium? Etiam velum scinditur, quo vel duorum populorum divisio, vel mysteriorum Synagogae profanatio declaratur. Scinditur ergo velum vetus; ut Ecclesia nova fidei suae vela suspendat. Synagogae velamen aufertur; ut religionis interna mysteria, revelato mentis cernamus obtutu. Denique iam etiam centurio Dei Filium quem crucifixerat, confitetur. O duriora saxis pectora Iudaeorum! Finduntur petrae, sed horum corda obdurantur. Iudex arguit, credit minister, proditor scelus suum morte condemnat, elementa fugiunt, terra concutitur, monumenta reserantur: Iudaeorum tamen immobilis duritia manet orbe concusso.