TheoFonsAt the sources of the faith

Exposition of the Gospel of Luke

EXLU · Ambrose of Milan · 389 · EN · 1068 paragraphs · Psalms: Vulgate · la.wikisource.org ↗

Quaero etiam cur ante mortem non inveniamus esse percussum, post mortem inveniamus (Ioan. XIX, 34)? Nisi forte ut voluntarius exitus eius magis quam necessarius fuisse doceatur, et ordinem mysticum noverimus; quia non ante altaris sacramenta, quam baptismum: sed baptismum ante, sic poculum. Deinde ut advertamus quia licet corporis eius fuerit natura mortalis, licet qualitas similis; dissimilis tamen gratia. Nam utique post mortem sanguis in nostris corporibus congelascit: ex illo autem incorrupto licet corpore, sed defuncto, omnium vita manabat. Aqua enim et sanguis exivit (Ibid.): illa quae diluat, iste qui redimat. Bibamus ergo pretium nostrum, ut bibendo redimamur.