TheoFonsAt the sources of the faith

Exposition of the Gospel of Luke

EXLU · Ambrose of Milan · 389 · EN · 1068 paragraphs · Psalms: Vulgate · la.wikisource.org ↗

(Vers. 50.) Quid sibi etiam vult, quod non apostoli, sed Ioseph et Nicodemus Christum sepeliunt? Unus iustus et constans, alter in quo dolus non erat (Ioan. XIX, 38 et 39); talis enim Christi est sepultura, quae fraudem iniquitatemque non habeat. Obstruitur igitur tergiversandi locus, et domestico Iudaei testimonio revincuntur; nam si apostoli sepelissent, dicerent utique non sepultum, quem sepultum raptum esse dixerunt.