TheoFonsAt the sources of the faith

Exposition of the Gospel of Luke

EXLU · Ambrose of Milan · 389 · EN · 1068 paragraphs · Psalms: Vulgate · la.wikisource.org ↗

De hoc Ioseph in Ioanne solo invenio quod occultus venerit ad Pilatum propter metum Iudaeorum (Ioan. XIX, 38). Quomodo iustus latebram periculi timore quaesivit? Ego autem puto quod ideo occulte petierit ut corpus impetraret, non ut periculum caveret. Et tamen quid mirum si occultabatur iustus, quando occultabantur et apostoli iustorum magistri? Veni et tu: vel sero, vel nocte, vel quacumque hora veneris, invenis Iesum ad suscipiendum paratum, nec minorem serius venientibus mercedem pia largitate solventem; nam et qui sexta hora venit, non est mercede fraudatus: et qui undecima, plenitudinem mercedis accepit (Matth. XX, 4 et seq.). Sed etiam Nicodemus nocte venit (Ioan. III, 2). Nox erat, quia adhuc non erat resurrectio. Denique resurrexit Christus, et iustus ait: Nox praecessit, dies autem appropinquavit (Rom. XIII, 12).