TheoFonsAt the sources of the faith

Exposition of the Gospel of Luke

EXLU · Ambrose of Milan · 389 · EN · 1068 paragraphs · Psalms: Vulgate · la.wikisource.org ↗

Iustus autem Christi corpus operit sindone, innocens ungit unguento (Ioan. XIX, 40); namque haec non otiose distincta reperimus; quia iustitia vestit Ecclesiam, innocentia gratiam subministrat. Vesti ergo et tu Domini corpus gloria sua, ut et ipse sis iustus: etsi mortuum credis, operi tamen divinitatis plenitudine suae. Unge illud myrrha et aloe, ut bonus odor Christi sis. Bonum linteum misit Ioseph ille vir iustus, et fortasse illud quod Petrus vidit e coelo ad se esse demissum, in quo erant genera quadrupedum et ferarum et voluerum, ad similitudinem gentium figurata (Act. X, 11). Mystico igitur unguento illo pistico consepelitur Ecclesia, quae diversitatem populorum fidei suae communione sociavit.