TheoFonsAt the sources of the faith

Exposition of the Gospel of Luke

EXLU · Ambrose of Milan · 389 · EN · 1068 paragraphs · Psalms: Vulgate · la.wikisource.org ↗

Praedicetur Evangelium, ut saeculum destruatur. Sicut enim praecessit in orbem terrae Evangelii praedicatio (Matth. XXIV, 14), cui iam et Gothi et Armenii crediderunt, et ideo mundi finem videmus: ita et a viro spirituali Evangelium praedicatur, quando omnes sapientiae progressus et omnes virtutes exsequitur, psallenti mente et spiritu, novissimam destruens mortem; tunc enim finis, cum tradiderit in eo Christus regnum Deo et Patri, fueritque iste subiectus ei qui sibi subiecit omnia, ut sit Deus omnia, in omnibus (I Cor. XV, 25). Et praedicabitur Evangelium per omnes civitates, id est, civitates Iudaeae: Notus enim in Iudaea Deus (Ps. LXXV, 1). Tunc enim civitates aedificantur Iudaeae, quando virtutum fundamenta ponuntur. (Vers. 20.) Cum videritis circumdari ab exercitu Hierusalem. .