TheoFonsAt the sources of the faith

Exposition of the Gospel of Luke

EXLU · Ambrose of Milan · 389 · EN · 1068 paragraphs · Psalms: Vulgate · la.wikisource.org ↗

Vere Hierusalem ab exercitu obsessa est, et expugnata a Romano duce. Unde Iudaei putaverunt tunc factam abominationem desolationis, eo quod caput porci in templum iecerint illudentes Romani Iudaicae ritum observantiae. Quod ego nec furens dixerim. Abominatio enim desolationis, exsecrabilis adventus Antichristi est; eo quod sacrilegis infaustis mentium interiora contaminet: sedens iuxta historiam in templo, ut sibi divinae vindicet solium potestatis. Iuxta interpretationem autem spiritalem pulchre inducitur stare, eo quod in affectibus singulorum vestigium perfidiae suae confirmare desideret, ex Scripturis disputans esse se Christum.