TheoFonsAt the sources of the faith

Exposition of the Gospel of Luke

EXLU · Ambrose of Milan · 389 · EN · 1068 paragraphs · Psalms: Vulgate · la.wikisource.org ↗

Dicit aliquis: Quomodo ergo Thomas cum adhuc non crederet, tetigit tamen Christum (Ibid., 27)? Sed ille non de resurrectione Domini, sed de resurrectionis videtur qualitate dubitasse; et tactu suo debuit me docere, sicut docuit et Paulus: Oportet enim hoc corruptibile induere incorruptionem, et hoc mortale induere immortalitatem (II Cor. XV, 53); ut incredulus credat, et cunctator dubitare non possit: facilius enim credimus quod videmus. Habuit autem admirandi causam Thomas, cum videret clausis omnibus per invia septa corporibus, inoffensa compage, corpus insertum; et ideo mirum quomodo se natura corporea per impenetrabile corpus infuderit, invisibili aditu, visibili conspectu: tangi facilis, difficilis aestimari.