TheoFonsAt the sources of the faith

Exposition of the Gospel of Luke

EXLU · Ambrose of Milan · 389 · EN · 1068 paragraphs · Psalms: Vulgate · la.wikisource.org ↗

(Vers. 37, 39.) Denique conturbati discipuli aestimabant se spiritum videre; et ideo Dominus, ut speciem nobis resurrectionis ostenderet: Palpate, inquit, et videte, quia spiritus carnem et ossa non habet, sicut me videtis habere. Non ergo per incorpoream naturam, sed per resurrectionis corporeae qualitatem impervia usu, clausa penetravit. Nam quod tangitur, corpus est: quod palpatur, corpus est: in corpore autem resurgemus: Seminatur enim corpus animale, surgit corpus spiritale (I Cor. XV, 44); sed illud subtilius, hoc crassius utpote adhuc terrenae labis qualitate concretum.