(Vers. 35-37.) Sic ait Ioannes: Et gavisi sunt discipuli, viso Domino. Dicit ergo his iterum: Pax vobis, sicut misit me Pater, et ego mitto vos. Et cum hoc dixisset, insufflavit his et dixit: Accipite Spiritum sanctum; quorum remiseritis peccata, remittuntur his; et quorum retinueritis, retenta sunt (Ioan. XX, 20, et seq. ). Lucas autem dicit: Et quomodo cognoverunt eum in fractione panis. Dum autem haec loquuntur, ipse stetit in medio eorum, et dicit eis: Pax vobis, ego sum, nolite timere. Conturbati vero et conterriti aestimabant se spiritum videre. Et possent videri hic plures fuisse: sed quia et hic sero resurrectionis die (nam advesperascente iam die qui fuerant ingressi manere cum Domino, ubi ille se repente subduxit, eadem hora ad discipulos hi duo remeasse produntur, quando Dominus palpandum se obtulit) et secundum Ioannem sero die illa, una sabbatorum inducitur apparuisse discipulis, et vulnera obtulisse palpanda (Ioan. XX, 19); ne quid ambiguitatis afferret, putavimus diligentius requirendum.