TheoFonsAt the sources of the faith

Exposition of the Gospel of Luke

EXLU · Ambrose of Milan · 389 · EN · 1068 paragraphs · Psalms: Vulgate · la.wikisource.org ↗

Videtur enim separatim se istis undecim demonstrasse, sicut se Ammaoni et Cleophae seorsum iam vespere demonstraverat: et quemadmodum isti duo, ita etiam videntur illi undecim ad confirmandos reliquos convenire potuisse. Denique et conturbati sunt, ut habes secundum Lucam; et ideo aperuit eis sensum, ut intelligerent ea quae scripta sunt. Hunc autem latius, illum succinctius scripsisse non dubium est. Quomodo enim soli Cephae visum dicerent, si ab omnibus erat visus? Sed sicut ex mulieribus Mariae, et alii Mariae Magdalenae; ita ex viris Petro visus est primo mane. Et Paulus sic ait: Tradidi enim vobis imprimis, quia Christus mortuus est secundum Scripturas, et quia sepultus est, et quia resurrexit tertia die secundum Scripturas, et visus est Cephae (I Cor. XV, 3 et seq.). Et ideo Marcus specialiter inducit iuvenem mandantem ut Petro et discipulis dicerent mulieres, quia surrexit Dominus (Marc. XVI, 5 et 7). .