TheoFonsAt the sources of the faith

Exposition of the Gospel of Luke

EXLU · Ambrose of Milan · 389 · EN · 1068 paragraphs · Psalms: Vulgate · la.wikisource.org ↗

Petrus ergo vidit solus Dominum; devotio enim parata semper et prompta credebat, et ideo studebat frequentiora fidei signa colligere. Alibi cum Ioanne, alibi solus, ubique tamen impiger currit, ubique aut solus, aut primus: non contentus vidisse quae viderat, repetit intuenda, et quaerendi Domini amore succensus, non satiatur videndo. Videt eum solus, videt cum undecim, videt cum septuaginta, videt et quando Thomas credidit, videt cum piscaretur: sed non vidisse contentus, impatiens desiderii, negligens captionis, immemor periculi, non tamen immemor reverentiae; ubi Dominum vidit in littore, veste se texit, serum aestimans si cum caeteris navigio perveniret. Sic cum in undis Dominus ambularet, super undas maris naturae suae oblitus occurrit (Matth. XIV, 28): sic cum a Iudaeis Dominus teneretur, adversum turbas gladium solus exeruit (Matth. XXVI, 51): sic et nunc cum Dominus stetisset in littore periculoso, compendio religiosum maturavit obsequium (Ioan. XXI, 4).