De nutrientibus quoque docuit me illud Salomonis sublime iudicium, et illa duarum contentio feminarum, quod etiamsi iam partus dolore sint absolutae, adhuc tamen confidendorum pignorum metu nutent; quia per temulentiam nutrientis somnus obrepat, parvulum mater opprimat, neget suum, quaerat alienum: sed et illa quae filium non peremit, periclitatur suo; quia iudicii haeret incerto (III Reg. III, 25).