TheoFonsAt the sources of the faith

Exposition of the Gospel of Luke

EXLU · Ambrose of Milan · 389 · EN · 1068 paragraphs · Psalms: Vulgate · la.wikisource.org ↗

Ergo et nos, ne quasi imperfectorum parentes operum aut iudicii dies, aut mortis inveniat, parvulos nostros ablactare properemus. Ablactatus Isaac non fuit somno matris obnoxius; et ideo epulum magnum exhibuit Abraham, quando ablactavit filium (Gen. XXI, 8). Ablactatus David retributionem animae suae sperat (Psal. CXXX, 2); non enim ut Corinthius in primordio fidei, escae adhuc invalidus fortiori, lacte potatur: sed iam pane solido firmatus in plenitudinem perfectae aetatis adoleverat (I Cor. III, 2). Ergo non satis est cura generandi, nisi suppetat efficacia nutriendi.