TheoFonsAt the sources of the faith

Exposition of the Gospel of Luke

EXLU · Ambrose of Milan · 389 · EN · 1068 paragraphs · Psalms: Vulgate · la.wikisource.org ↗

Diverso quidem modo, in unum tamen concurrere videtur Evangelistarum sententia; Matthaeus enim de sola dixit ficulnea, cum ramus eius tener fuerit (Matth. XXIV, 32): hic de arboribus omnibus. Verum sive cum fructus in omnibus virescit arboribus, et ficulnea fecunda iam floret, ut omnis lingua confiteatur Deo, confitente etiam populo Iudaeorum; sperare Domini debemus adventum, quo tamquam temporibus aestivis resurrectionis fructus metentur: sive cum levem fragilemque iactantiam homo iniquitatis tamquam folia Synagogae ramus, induerit, coniicere debemus appropinquare iudicium: nam remunerare fidem Dominus, et delinquendi finem afferre festinat.