TheoFonsAt the sources of the faith

Exposition of the Gospel of Luke

EXLU · Ambrose of Milan · 389 · EN · 1068 paragraphs · Psalms: Vulgate · la.wikisource.org ↗

Duplicem igitur habet figuram haec ficulnea, vel cum dura mitescunt, vel cum peccata luxuriant. Nam per fidem credentium quae arebant ante, florebunt: et per gratiam delictorum peccatores gloriabuntur: ibi fructus est fidei, hic perfidiae lascivia. Fructum mihi ficulneae agricolae Evangelici (Luc. XIII, 9) cultura promittit, desperare non debemus, si foliis ficulneae peccatores se tamquam fraudis veste texerunt, ut conscientiam velarent: ergo folia suspecta sine fructu. Tales vestes paradisi exsules habent (Gen. III, 7). (PL 15 1814D) Cap. XXII (Cap. XXII. - Vers. 10.) Ecce introeuntibus vobis in civitatem, occurret vobis homo amphoram aquae portans. .