(Vers. 11, 12.) Et quomodo paterfamilias? Ut agnoscas sanctitatis definitionem esse, non census. Quomodo in superioribus habens stratum magnum? Ut magnum meritum eius advertas, in quo Dominus cum discipulis sublimium virtutum eius delectatione requiesceret. Utinam ergo mihi contingat amphoram aquae portare, contingat lagenam aquae portare, quam portat paterfamilias, habens in superioribus stratum magnum. Quid est enim amphora, nisi mensura perfectior? Non mediocres qui mensuram habent. Denique Dominus: Mensuram, inquit, bonam commotam, superfluentem dabunt vobis (Luc. VI, 38).