TheoFonsAt the sources of the faith

Exposition of the Gospel of Luke

EXLU · Ambrose of Milan · 389 · EN · 1068 paragraphs · Psalms: Vulgate · la.wikisource.org ↗

Bonum est considerare ubi Dominus pascha faciat. Secundum Matthaeum habes: Ite in civitatem ad quemdam (Matth. XXVI, 18). Primum maiestatem divinitatis adverte. Cum discipulis loquitur, et iam novit quid alibi sit futurum. Deinde dignationem eius intuere; quia non persona divitis aut potentis eligitur: sed pauper ambitur, et angustum hospitium pauperis amplis nobilium aedibus antefertur. Ite, inquit, ad quemdam. Sciebas, Domine, nomen eius, cuius sciebas ministerium, sciebas ministerium cuius sciebas occursum: sed ideo sine nomine designatur, ut ignobilis aestimetur. Nihil hic compositum, ubi non exprimitur persona, sed causa. Secundum Marcum autem, Lagenam aquae portans (Marc. XIV, 13). Hic ergo apostolis mandatur sequendus.