TheoFonsAt the sources of the faith

Exposition of the Gospel of Luke

EXLU · Ambrose of Milan · 389 · EN · 1068 paragraphs · Psalms: Vulgate · la.wikisource.org ↗

Deinde contuendum est quia non omnis honorificentiae studio humilitas definitur; potes enim deferre alicui propter saeculi gratiam, potentiae metum, utilitatisque contuitum. Tua aedificatio quaeritur, non alterius honor: et ideo una datur omnibus forma sententiae, ut non de praelatione iactantia sit, sed de humilitate contentio; eoque se Dominus proponit imitandum. Egebamus omnium, ipse nullorum; et tamen praebuit se humilitatis auctorem, cum discipulis ministraret. Quod utique non faciebat studio utilitatis, sed exercitatione virtutis.