TheoFonsAt the sources of the faith

Exposition of the Gospel of Luke

EXLU · Ambrose of Milan · 389 · EN · 1068 paragraphs · Psalms: Vulgate · la.wikisource.org ↗

(Vers. 31.) Petrus autem etsi spiritu promptus, corporis tamen adhuc infirmus affectu denuntiatur Dominum negaturus; neque enim poterat divinae constantiam intentionis aequare. Passio Domini aemulos habet, pares non habet. Ita non reprehendo quod negavit, laudo quod flevit. Aliud commune conditionis est, aliud speciale virtutis. Et ideo instruitur ad cavendum, non cogitur ad negandum. (Vers. 36.) Qui nunc habet, inquit, sacculum tollat similiter et peram: et qui non habet, vendat tunicam suam, et emat sibi gladium. .