(Vers. 37.) Multis hoc iniquum videtur: sed non iniquus Dominus, qui cum se posset ulcisci, maluit immolari. Est enim gladius spiritalis, ut vendas patrimonium, emas verbum, quo nuda mentis penetralia vestiuntur. Est etiam gladius passionis, ut exuas corpus, et immolatae carnis exuviis ematur tibi sacri corona martyrii: quod ex benedictionibus Dominicis colligere potes, qui summam omnium coronam, si quis persecutionem patiatur pro iustitia, praedicavit. Denique ut scias quia de passione locutus est, ne turbaret discipulorum animos, de se exemplum protulit, dicens: Quoniam hoc quod scriptum est, oportet impleri in me, quod et cum inustis deputatus est. .