Movet tamen adhuc quod duos gladios discipuli protulerunt; ne forte unum novi, alterum veteris Testamenti, quibus adversus diaboli armamur insidias? Denique dicit Dominus: Satis est, quasi nihil desit ei, quem utriusque Testamenti doctrina munierit. (Vers. 42, 43.) Pater, si possibile est, transfer a me calicem istum. .