TheoFonsAt the sources of the faith

Exposition of the Gospel of Luke

EXLU · Ambrose of Milan · 389 · EN · 1068 paragraphs · Psalms: Vulgate · la.wikisource.org ↗

Haerent plerique hoc loco, qui tristitiam Salutaris ad argumentum inolitae potius a principio, quam susceptae ad tempus infirmitatis inclinant, et naturalis sensum cupiunt detorquere sententiae. Ego autem non solum excusandum non puto, sed etiam nusquam magis pietatem eius maiestatemque demiror; minus enim contulerat mihi; nisi meum suscepisset affectum. Ergo pro me doluit, qui pro se nihil habuit quod doleret: et sequestrata delectatione divinitatis aeternae, taedio meae infirmitatis afficitur. Suscepit enim tristitiam meam, ut mihi suam laetitiam largiretur: et vestigiis nostris descendit usque ad mortis aerumnam, ut nos suis vestigiis revocaret ad vitam. Confidenter ergo tristitiam nomino, quia crucem praedico; neque enim speciem Incarnationis suscepit, sed veritatem. Debuit ergo et dolorem suscipere, ut vinceret tristitiam, non excluderet. Neque enim habent fortitudinis laudem, qui stuporem magis vulnerum tulerint quam dolorem: Homo enim in plaga, et sciens, inquit, ferre infirmitates (Esai. LIII, 3).