Sequitur admirabilis locus, quo subeundae aequanimiter iniuriae moralis infunditur patientia pectoribus humanis. Accusatur Dominus, et tacet (Matth. XXVII, 11): et bene tacet, qui defensione non indiget. Ambiant defendi, qui timent vinci. Non ergo accusationem timendo confirmat, sed despicit non refellendo. Quid enim timeret, qui non ambiret salutem? Salus omnium suam prodidit, ut acquirat omnium. Sed quid de Deo loquar? Susanna tacuit, et vicit; melior enim causa, quae non defenditur, et probatur. Et hic Pilatus absolvit: sed absolvit iudicio, crucifixit mysterio. Verum hoc speciale Christi: illud humanum, ut apud iniquos iudices magis videretur noluisse, quam non potuisse defendi.