Cur autem Dominus tacuerit, ipse praemisit, dicens: Si vobis dixero, non credetis mihi: si vos interrogavero, non respondebitis mihi (Luc. XXII, 67 et 68). Illud tamen praestantissimum, quod maluit regem se probare, quam dicere; ut condemnandi causam habere non possent, qui quod obiiciunt, hoc fatentur.