TheoFonsAt the sources of the faith

Exposition of the Gospel of Luke

EXLU · Ambrose of Milan · 389 · EN · 1068 paragraphs · Psalms: Vulgate · la.wikisource.org ↗

(Vers. 8.) Herode autem cupiente aliqua mirabilia eius videre, ipse tacuit et nihil fecit; quia nec illius crudelitas merebatur videre divina, et Dominus iactantiam declinabat. Et fortasse typice in Herode omnes impii significantur: qui si Legi non crediderint et prophetis, mirabilia Christi opera in Evangelio quoque videre non possint.