TheoFonsAt the sources of the faith

Exposition of the Gospel of Luke

EXLU · Ambrose of Milan · 389 · EN · 1068 paragraphs · Psalms: Vulgate · la.wikisource.org ↗

Dictum est quidem etiam de Ioanne ab angelo, quia erit magnus (Luc. I, 15): sed ille quasi homo magnus, hic autem quasi Deus magnus; Magnus enim Dominus, et laudabilis nimis, et magnitudinis eius non est finis (Psal. CXLIV, 3). Et vere est ille magnus; quia maior inter natos mulierum propheta Ioanne Baptista nemo est (Luc. VII, 28). Habet tamen maiorem; quia qui minor est in regno Dei, maior est illo (Ibid.). Magnus autem Ioannes; sed coram Domino magnus. Et Ioannes vinum et siceram non bibit, hic cum publicanis et peccatoribus manducat et bibit. Ille abstinentia meritum colligat, cui potentia nulla naturae: Christus autem cui naturaliter suppetebat delicta donare, cur eos declinaret, quos abstinentibus poterat praestare meliores.