Et ideo cum verecundia; quia pavebat: cum prudentia; quia benedictionis novam formulam mirabatur, quae nusquam lecta est, nusquam ante comperta. Soli Mariae haec salutatio servabatur. Bene enim sola gratia plena dicitur, quae sola gratiam quam nulla alia meruerat, consecuta est, ut gratiae repleretur auctore. Erubescebat ergo Maria, erubescebat etiam Elizabeth; et ideo cognoscamus quid intersit inter mulieris et virginis verecundiam. Illa de causa erubescebat, haec per verecundiam: in muliere modus pudoris adhibetur, in virgine pudoris augetur gratia. (Vers. 30, 31, 32.) Et ait angelus ad eam: Ne timeas, Maria, invenisti enim gratiam apud Deum, et ecce concipies in utero, et paries filium, et vocabis nomen eius Iesum. Hic erit magnus. .