TheoFonsAt the sources of the faith

Exposition of the Gospel of Luke

EXLU · Ambrose of Milan · 389 · EN · 1068 paragraphs · Psalms: Vulgate · la.wikisource.org ↗

Neque te generationis humanae consuetudo in vitium trahat, ut putes non primum esse, quia filius est. Sequere Scripturas, ut errare non possis. Primus Filius dicitur. Lectum est etiam quia et solus Pater, qui Solus habet immortalitatem, et lucem habitat inaccessibilem; sicut legisti: Et immortali soli . . . Deo (I Tim. I, 17): sed neque primus ante Patrem, neque solus sine Filio. Si alterum negas, alterum astruis, utrumque sequere, et utrumque confirmas. Non dixit: Ego prior, et ego posterior, sed: Ego primus, et ego novissimus (Apoc. I, 17 et XXII, 13). Primus est Filius, et ideo coaeternus; habet enim Patrem, cum quo sit aeternus. Audeo dicere. Primus est Filius, sed solus non est; et bene dico, et religiose dico. Quid erigitis ad impietatem, haeretici, aures? In laqueos quos tenditis, incidistis. Primus est Filius, et solus non est: primus, quia cum Patre semper: solus non est; quia sine Patre numquam est. Non ego hoc dico, sed ipse dixit: Et non sum solus, quia Pater mecum est (Ioan. XVI, 32). Solus Pater, quia unus Deus: solus Pater, quia sola divinitas Patris et Filii et Spiritus sancti: et quod unum est, solum est. Solus Pater, solus Unigenitus, solus et Spiritus sanctus; neque enim qui Filius, et Pater: aut qui Pater, et Filius: aut qui Spiritus sanctus, et Filius. Alius Pater, alius Filius, alius Spiritus sanctus; legimus enim: Rogabo Patrem, et alium Paraclitum dabit vobis (Ioan. XIV, 16). Solus Pater, quia unus Deus, ex quo omnia: solus Filius, quia unus Dominus, per quem omnia. Solum divinitas facit, generatio et Patrem testificatur et Filium; ut nusquam Filius sine Patre, aut Pater esse videatur sine Filio. Ergo nec solus, quia non solus immortalis: nec solus lucem habitat inaccessibilem; quia Deum nemo vidit umquam, nisi unigenitus Filius qui est in sinu Patris (Ioan. I, 18), qui sedet ad dexteram Patris. Et hinc quidam audent dicere inaccessibilem lucem esse quam habitat Pater. Numquid lux melior Patre? Quae autem lux inaccessibilis ei, cui non est inaccessibilis Pater? Et ipse lux vera, et genitor lucis aeternae, de qua dictum est: Erat lux vera, quae illuminat omnem hominem venientem in hunc mundum (Ioan. I, 9). Vide ne illa sit lux inaccessibilis quam habitat Pater, habitat et Filius; quia Pater in Filio, et Filius in Patre.