TheoFonsAt the sources of the faith

Exposition of the Gospel of Luke

EXLU · Ambrose of Milan · 389 · EN · 1068 paragraphs · Psalms: Vulgate · la.wikisource.org ↗

Bene ergo magnus; late enim funditur Dei virtus, late coelestis substantiae magnitudo porrigitur. Nihil praescriptum, nihil circumscriptum, nihil emensum, nihil dimensum Trinitas habet. Non loco clauditur, non opinione comprehenditur, non aestimatione concluditur, non aetate variatur. Dedit quidem Dominus Iesus hominibus magnitudinem: In omnem enim terram exivit sonus eorum, et in fines orbis terrae verba eorum (Psal. XVIII, 5); non in fines tamen mundi, non in fines coeli, non ultra coelos. At vero in Domino Iesu omnia condita sunt in coelis et in terra, visibilia et invisibilia . . . . et ipse est ante omnes, et omnia in ipso constant (Coloss. I, 16 et 17). Coelum aspice, Iesus illic est: terram intuere, Iesus adest: ascende verbo in coelum, descende verbo in infernum, Iesus adest. Etenim si ascenderis in coelum, Iesus illic est: si descenderis in infernum, adest. Hodie cum loquor, mecum est, intra hoc punctum, intra hoc momentum. Et si in Armenia nunc loquitur Christianus, Iesus adest: Nemo enim dicit Dominum Iesum, nisi in Spiritu sancto (I Cor. XII, 3). Abyssos opinione si penetres, illic quoque Iesum videbis operari; scriptum est enim: Ne dixeris in corde tuo: Quis ascendit in coelum? id est Christum deducere: aut quis descendit in abyssum? hoc est Christum a mortuis reducere (Rom. X, 6 et 7). Ubi ergo non est, qui coelestia, inferna, et terrena complevit? Bene ergo magnus, cuius virtus mundum replevit, qui ubique est, et erit semper; quia regni eius non erit finis. (Vers. 34.) Dixit autem Maria ad angelum: Quomodo fiet istud; quoniam virum non cognovi? .