TheoFonsAt the sources of the faith

Exposition of the Gospel of Luke

EXLU · Ambrose of Milan · 389 · EN · 1068 paragraphs · Psalms: Vulgate · la.wikisource.org ↗

Vide distinctionem, singulorumque verborum proprietates. Vocem prior Elizabeth audivit, sed Ioannes prior gratiam sensit: illa naturae ordine audivit, iste exsultavit ratione mysterii: illa Mariae, iste Domini sensit adventum: femina mulieris, et pignus pignoris. Istae gratiam loquuntur, illi intus operantur, pietatisque mysterium maternis adoriuntur profectibus; duplicique miraculo prophetant matres spiritu parvulorum. Exsultavit infans, repleta est mater. Non prius mater repleta, quam filius: sed cum filius esset repletus Spiritu sancto, replevit et matrem. Exsultavit Ioannes, exsultavit et Mariae spiritus. Exsultante Ioanne, repletur Elizabeth: Mariam tamen non repleri Spiritu, sed spiritum eius exsultare cognovimus; incomprehensibilis enim incomprehensibiliter operabatur in matre. Et illa post conceptum repletur, ista ante conceptum. (Vers. 42, 43.) Benedicta tu inter mulieres, et benedictus fructus ventris tui. Et unde hoc mihi ut veniat mater Domini mei ad me? .