TheoFonsAt the sources of the faith

Exposition of the Gospel of Luke

EXLU · Ambrose of Milan · 389 · EN · 1068 paragraphs · Psalms: Vulgate · la.wikisource.org ↗

Novit sermonem suum Spiritus sanctus, nec umquam obliviscitur. Et prophetia non solum rerum completur miraculis, sed etiam proprietate verborum. Quis est iste fructus ventris, nisi ille de quo dictum est: Ecce haereditas Domini filii, merces fructus ventris (Psal. CXXVI, 3)? Hoc est, haereditas Domini filii sunt, qui merces sunt fructus illius, qui de Mariae ventre processit. Ipse fructus ventris est, flos radicis, de quo bene prophetavit Esaias dicens: Exiet virga de radice Iesse, et flos ex radice eius ascendet (Esai. XI, 1); radix enim est familia Iudaeorum, virga Maria, flos Mariae Christus: qui veluti bonae arboris fructus pro nostrae virtutis processu nunc floret, nunc fructificat in nobis, nunc rediviva corporis resurrectione reparatur. Et unde hoc mihi, ut veniat mater Domini mei ad me? .