TheoFonsAt the sources of the faith

Exposition of the Gospel of Luke

EXLU · Ambrose of Milan · 389 · EN · 1068 paragraphs · Psalms: Vulgate · la.wikisource.org ↗

Non quasi ignorans dicit; scit enim esse Spiritus sancti gratiam et operationem, ut mater Prophetae a matre Domini ad profectum sui pignoris salutetur: sed quasi non humani hoc meriti, sed divinae gratiae munus esse cognoscat, ita dicit: Unde hoc mihi? Hoc est, quantum bonum mihi accidit; ut mater Domini mei veniat ad me? Non cognosco meum. Unde hoc mihi, qua iustitia, quibus factis, pro quibus meritis? Non usitata haec officia feminarum sunt: Ut veniat mater Domini mei ad me. Miraculum sentio, cognosco mysterium: mater Domini Verbo foeta, Deo plena est. (Vers. 44, 45.) Ecce enim ut facta est vox salutationis tuae in auribus meis, exsultavit gaudio infans in utero meo: et beata quae credidisti. .