Bene inducitur sancta Maria, et exhibuisse officium, et mysticum numerum custodisse. Non enim sola familiaritatis est causa quod diu mansit, sed etiam tanti vatis profectus. Nam si primo ingressu tantus processus extitit; ut ad salutationem Mariae exsultaret infans in utero, repleretur Spiritu sancto mater infantis: quantum putamus usu tanti temporis sanctae Mariae addidisse praesentiam? Mansit autem Maria cum illa mensibus tribus. Ungebatur itaque, et quasi bonus athleta exercebatur in utero matris propheta; amplissimo enim virtus eius certamini parabatur. Denique tamdiu mansit Maria, quamdiu Elizabeth pariendi tempus impleret. Quod si diligenter advertas, invenies hoc nusquam positum, nisi in generatione iustorum. Denique impleti sunt dies, ut pareret Maria: impletum est tempus, ut pareret Elizabeth; impletum est vitae tempus, cum sancti viri ex hoc vitae curriculo demigrarunt. Plenitudinem iusti vita habet, inanes autem dies sunt impiorum.