TheoFonsAt the sources of the faith

Exposition of the Gospel of Luke

EXLU · Ambrose of Milan · 389 · EN · 1068 paragraphs · Psalms: Vulgate · la.wikisource.org ↗

Peperit ergo filium Elizabeth, et congratulabantur vicini. Habet sanctorum editio laetitiam plurimorum, quia commune est bonum; iustitia enim communis est virtus. Et ideo in ortu iusti, futurae vitae insigne praemittitur, et gratia secuturae virtutis exsultatione vicinorum praefigurante signatur. Pulchre autem tempus quo fuit in utero Propheta, describitur; ne Mariae praesentia taceatur: sed tempus siletur infantiae, eo quod praesentia Domini, matris in utero roboratur, qui infantiae impedimenta nescivit. Et ideo in Evangelio nihil super eo legimus, nisi ortum eius, et oraculum, exsultationem in utero, vocem in deserto. Neque enim ullam infantiae sensit aetatem, qui supra naturam, supra aetatem in utero situs matris, a mensura perfectae coepit aetatis plenitudinis Christi. (Vers. 60, 64.) Et respondit mater eius, et dixit: Non, sed vocabitur Ioannes. Et responderunt ad illam: Nemo est in cognatione tua qui vocetur hoc nomine. Annuebant ergo patri eius, quem vellet vocari eum. Et accepit pugillares, et scripsit, dicens: Ioannes est nomen eius. Et mirati sunt omnes. Continuo autem resoluta est lingua eius, et apertum est os eius, et loquebatur benedicens Deum. .