TheoFonsAt the sources of the faith

Exposition of the Gospel of Luke

EXLU · Ambrose of Milan · 389 · EN · 1068 paragraphs · Psalms: Vulgate · la.wikisource.org ↗

Non mediocris quoque causa est, ut virginitas Mariae falleret principem mundi: qui cum desponsatam viro cerneret, partum non potuit habere suspectum. Fallendi autem principis mundi fuisse consilium, ipsius Domini verba declarant, cum apostoli iubentur tacere de Christo (Matth. XVI, 20), cum sanati prohibentur gloriari de remedio (Matth. VIII, 4), cum daemones praecipiuntur silere de Dei Filio (Luc. IV, 35). Fallendi, ut dixi, principis mundi fuisse consilium etiam Apostolus declaravit dicens: Sed loquimur Dei sapientiam in mysterio absconditam . . . . quam nemo principum istius saeculi cognovit. Si enim cognovissent, numquam Dominum maiestatis crucifixissent (I Cor. II, 7 et 8), hoc est, numquam me redimi Domini morte fecissent. Fefellit ergo pro nobis, fefellit ut vinceret, fefellit diabolum cum tentaretur, cum rogaretur, cum Dei Filius diceretur, ut nusquam divinitatem propriam fateretur. Sed tamen magis fefellit principem saeculi; diabolus enim etsi aliquando dubitavit, cum diceret: Si filius Dei es, mitte te deorsum (Matth. IV, 6); tamen vel sero cognovit, et discessit ab eo. Cognoverunt et daemones qui dicebant: Novimus qui sis Iesu Filius Dei. Quid venisti ante tempus torquere nos (Matth. VIII, 29)? Et ideo venisse cognoverunt, quia praecognitum habebant esse venturum. Principes autem saeculi non cognovisse, quo maiore possumus quam Apostolicae sententiae probare documento: Si enim cognovissent, nunquam Dominum maiestatis crucifixissent? Daemonum enim malitia facile etiam occulta deprehendit: at vero qui saecularibus vanitatibus occupantur, scire divina non possunt. .