TheoFonsAt the sources of the faith

Exposition of the Gospel of Luke

EXLU · Ambrose of Milan · 389 · EN · 1068 paragraphs · Psalms: Vulgate · la.wikisource.org ↗

Bene autem sibi diviserunt Evangelistae, ut sanctus Matthaeus Ioseph ab angelo moneri induceret Mariam coniugem accipere (Matth. I, 20): Lucas illic Evangelista testimonium ferret quod non convenissent: hic ipsa Maria fateretur, cum dicit angelo: Quomodo fiet istud, quoniam virum non cognovi (Luc. I, 34)? Et ipse sanctus Lucas virginem declaravit dicens: Et nomen Virginis Maria. Et propheta edocuit qui ait: Ecce virgo in utero accipiet (Esai. VII, 14). Et Ioseph designavit, qui quoniam praegnantem videbat quam non cognoverat, dimittere gestiebat (Matth. I, 19). Et Dominus ipse in cruce positus manifestavit, cum dixit matri: Mulier, ecce filius tuus. Deinde discipulo: Ecce mater tua (Ioan. XIX, 26 et 27). Etiam uterque testatus est, Discipulus et Mater, quia Ex illa hora suscepit eam Discipulus in sua (Ibid., 27). Utique si convenisset, nunquam virum proprium reliquisset, nec vir eam iustus passus esset a se discedere. Quomodo autem Dominus divortium praecepisset, cum ipsius sit sententia, quia nemo dimittere debet uxorem, excepta causa fornicationis (Matth. V, 32)? .